라틴어 문장 검색

Nam in bracchiatis plerumque fit, ut aut crure aut cornibus boum ramuli vitium defringantur, saepe etiam stiva, dum sedulus arator vomere perstringere ordinem, et quam proximam partem vitium excolere studet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 12:3)
nam cum initio recitationis defractis compluribus subsellis obesitate cuiusdam risus exortus esset, ne sedato quidem tumultu temperare potuit, quin ex interuallo subinde facti reminisceretur cachinnosque reuocaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:3)
illius egregias virtutes claraque facta saepe fatebuntur gnatorum in funere matres, cum incultum cano solvent a vertice crinem putridaque infirmis variabunt pectora palmis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 18:1)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
Putridae carnes ferro curantur et cauterio, venena serpentino pelluntur antidoto;
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:5)
quod hinc debet intellegi, quia poma, quae neque acerba sint neque putrida, matura dicuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 26017)
Atque [hactenus loquantur] etiam hac instituendo divisione utuntur, sed ita, non ut iure aut iudicio, vi denique recuperare amissam possessionem, sed ut [iure civili] surculo defringendo usurpare videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 110:1)
tum summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis rimatur apertas, qua vulnus letale ferat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:11)
Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem, Neve inter vitis corylum sere, neve flagella summa pete aut summa defringe ex arbore plantas tantus amor terrae - neu ferro laede retunso semina, neve oleae silvestris insere truncos:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 13:1)
Id autem unum bonum est, quod numquam defringitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION